- ALTARE lavandi ceremonia
- ALTARE lavandi ceremoniain Communione praefata, non minus in usu est. Et quidem, in praedicta Feria 5. lavantur Altaria hyssopô, vinô et aquâ: quorum illud, cum symbolum unctionis Christo a Magdalena adhibitae; ista, cum sanguinis et aquae e Christi latere promanantis signa esse velint; ideo Rupertus illos melius facere iudicat, qui Altaria, ipsô die mortis Christi, seriâ 6. lavare solent, Romae tamen in Basilica Vaticana; ut et Dominicani Feriâ id quintâ obeunt. In Ecclesia Graeca solus Patriarcha munere hôc defungitur et Metropolitani in suis Ecclesiis, qui aquâ primo benedictâ, dein aquâ rosaceâ, ex Euchologii praescripto, Altaria lavant. Aspersionem autem Altaris, quae aquâ sit benedictâ singulis Dominicis per annum, Baptisinum Salvatoris repraesentare dicunt; eamque omittunt, cum Eucharistiae Sacramentum in illo expositum est: quemadmodum nec cruce Altare signant in principio Euangelii Iohannis, in sine Missae, co quod ipsemet Auctor benedictionum ibi adsit, Gavant, Part. 4. tit. 19. in rub. Missa, apud Dominic. Macrum in Hierolexico. Addit Car. du Fresne, in Cena Domini quoque, nudari et lavari Altaria consucvisse, in Glossar. Vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.